Charter Document - 04850049

Charter Document - 04850049


Charter Number: 04850049
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1195
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego G Montismartyrum humilis ministra totusque ejusdem loci conventus tam futurorum quam presentium noticie tradimus quod dominus Galerennus Liviautres uxore sua et pueris suis hoc concedentibus contulit in elemosinam ecclesie Montismartyrum tenere perpetualiter quamdam domum intra pontes Parisius sitam quam tenebamus ab eo ad censum octo nummorum singulis annis in octabis beati Dyonisii solvendorum Sciant preterea universi quod si necessitate ingruente ecclesiam vendere domum predictam contigerit jam dictus Galerennus vel ejus successores venditiones suas habere tenebuntur Ut autem hoc ratum habeatur auctoritate sigilli nostri et testium nominibus corroboravimus Actum apud Montem martyrum anno ab incarnatione Domini MC nonagesimo quinto