Charter Document - 04850047

Charter Document - 04850047


Charter Number: 04850047
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ego Ferricus de Bronay venerabilisque Helisendis uxor mea tam presentium quam futurorum noticie tradimus quia cum nobilis vir Ferricus de Gentili avunculus meus Ascelina conjuge sua et pueris suis hoc concedentibus singulis annis in festo beati Remigii triginta solidos censuales apud Gentili consistentes jure vero hereditario feodum meum contingentes ecclesie Montismartyrum in perpetuam elemosinam contulisset amore Dei et ad preces Ferrici avunculi mei predictos solidos ad feodum meum pertinentes eidem ecclesie perpetuo jure concessi habendos et fide interposita debitor et fide jussor extiti et de cetero me et heredes meos legitimam garandiam super hoc prestare compromisi Ne autem hoc apud posteros possit infirmari sigilli munimine corroboravi Actum est hoc apud Montemmartyrum anno ab incarnatione Domini MC nonagesimo III astantibus capellanis ejusdem ecclesie et sanctimonialibus et domino Johanne de Maci et domino Herloino de Vileron et multis aliis