Charter Document - 04850040
| Charter Number: | 04850040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ruling |
| Date: | 1183 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Teobaldus Blesensis comes Francie senescallus notum facio universis quod cum Hubertus de Pomponio super quibusdam terris apud villam que Barbarium dicitur consistentibus quas uxorem suam dicebat hereditatis vice contingere abbatissam et sorores de Monte martyrum et in curia domini regis Ludovici et coram dominis Mauricio parisiensi et Henrico silvanectensi episcopis sepe traxisset in causam tandem a domino papa Lucio eadem causa Teobaldo Ambianensi episcopo fuit commissa partibusque coram eo constitutis tandem in arbitros compromiserunt prestito hinc inde juramento quod quicquid inter partes super hoc ordinarent arbitri ab eis firmiter servaretur illi vero veritate plenius inquisita cognito quod predicte terre ecclesie de Monte martyrum ab antecessoribus jam dicte uxoris Huberti in elemosina fuissent collate intelligentes Hubertum et uxorem ejus in easdem terras nichil juris habere abbatissam et sorores et ecclesiam de Monte martyrum ab impetitione Huberti et uxoris ejus super his per arbitrium absolverunt Huberto et uxore ejus sub juramento firmantibus quod de cetero sorores de Monte martyrum super hoc nullatenus molestarent et quia Hubertus et uxor ejus gravibus expensis propter hoc diu laboraverant XXX libras parisiensis monete pro bono pacis ut ab eis firmius teneretur a prefatis sororibus acceperunt Huic autem rei apud Montem Desiderii facte coram prenominato ambianensi episcopo licet non interfuerim quia tamen post modum ita fuisse Silvanectis in curia Domini et nepotis mei Philippi regis Francorum coram me et multis aliis nobilibus viris a partibus est recognitum et concessum id ipsum litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi Hujus recognitionis testes fuerunt Johannes Poeta Johannes Botenangle canonici Silvanectis Guido buticularius Galerannus de Pontibus Petrus Cocus Gaufridus prepositus Silvanectis Radulfus de Radoe Actum Silvanectis anno incarnati Verbi MCLXXXIII Datum per manum Hilduini cancellarii
