Charter Document - 04850037
Charter Number: | 04850037 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Elizabet beate Marie Montismartyrum abbatissa totiusque illius ecclesie conventus unanimi assensu illud usuarium quod ex dono avi nostri Ludovici bone memorie habebant in nemore nostro de Vilcenia videlicet unum vehiculatam de lignis mortuis singulis diebus nobisresignarunt et quitarunt nos autem in recompensationem illius usuarii et ob remedium anime patris nostri et nostre prefatis monialibus decimam nostram de Auvers dedimus et domum unam quam ibidem habemus extra nostram granchiam et extra porprisium granchie [ut] in ea tempore messium decimam possint colligere ac reservare Propterea ad omnium noticiam venire volumus quod sicut pater noster piissime recordationis Ludovicus consilio sapientum constituit et precepit ut ad sexagenarium numerum reduceretur monialium predictarum multitudo que nimis excreverat et nulla omnino monialis in predicto deinceps reciperetur monasterio nisi urgente mortis articulo donec ad pretaxatum numerum redigerentur et postea in locum decedentium alie subrogari possent atque constitui ita tamen qnod numerum sexagenarium moniales devote ibidem Deo servientes nullatenus transcenderent Simili modo considerata racione constitutionis patris nostri idem constituimus et precipimus Que omnia ut perpetuam obtineant firmitatem et apud posteros inconcussa permaneant presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communimus Actum Parisius anno Incarnacionis Domini millesimo centesimo LXXXII regni nostri anno quarto astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellari i