Charter Document - 04850036
Charter Number: | 04850036 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Constantia soror regis Francorum comitissa Sancti Egidii do et concedo in elemosinam pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum abbatie Montismartyrum propter cenas dominarum XXV solidos et VI denarios de quodam censu quem mercata fueram a Symone de Perruchei apud Mosterolium similiter do abbatisse predicte redditus de hoc censu XXV solidorum et VI denariorum et quidquid redditus inde procedet Hoc autem concesserunt Gilbertus et Richeldis ad quos due partes hujus feodi pertinent Quod ut ratum sit cartam istam auctoritate sigilli mei munivi Ipse autem Gilbertus et Richeldis predictam abbatiam investierunt Hujus rei testes sunt Bernerius decanus Evrardus frater ejus Tevinus Petrus Radulphus prior Robertus carpentarius qui in loco abbatie investitus fuit Ausodus Seibertus Odo