Charter Document - 04850033
Charter Number: | 04850033 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gracia Francorum rex Regiam decet providenciam tam ecclesiarum quam monasteriorum expensas adeo salubriter moderari et in posterum eis delibera [] prospicere ne sumptuum immoderato gravamine ad extremam inanitionem atque inopiam deponantur Timemus enim ne forte quod absit ex dissimulatione culpabili per negligentiam offendamus Deum qui nos regnare feliciter permittit nisi subjectorum et presertim religiosorum commodis attenti debita sollicitudine vigilemus Qua consideratione notum facimus universis presentibus et futuris quod super monasterio beate et gloriose Virginis Marie juxta Parisius in Montemartirum constituto cujus substantiam pro nimia multitudine monialium ibi receptarum periclitari et in dies singulos attenuari videbamus ad peticionem et consilia sapientum constituimus ut ad sexagenarium numerum ibidem sanctimonialium reduceretur multitudo que nimis excreverat et a festo beati Andree nulla omnino sanctimonialis in predicto deinceps recipiatur monasterio nisi urgente mortis articulo donec ad pretaxatum numerum redigantur et postea in locum decedentium alie subrogari poterunt atque constitui ita tamen quod numerum sexagenarium nullatenus devote ibidem Deo sanctimoniales transcendant Quod si presumptione vel temeritate aliqua prescriptus numerus excedatur sciant tam abbatissa quam conventus quod pro nostri transgressione mandati regiant indignationem et offensam incurrent et quod enormiter gestum fuerit regie districtionis censura noverint puniendum Quod ut incommutabile et ratum perpetuo permaneat sigilli nostri auctoritate ac regii nominis subter inscripto karactere fecimus communiri Factum Parisius in palatio nostro anno Verbi incarnati millesimo centesimo septuagesimo quinto