Charter Document - 04850031
Charter Number: | 04850031 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum facimus et sit tam posteris quam presentibus quod Eustachius de Coccebrona dedit ecclesie Montismartirum dimidiam marcam argenti per annum quod postea per Hubertum de Bonelniqueham qui ejus filiam duxerat ita est confirmatum Hic vero Hubertus prefate ecclesie in precio argenti redditum cujusdam feodi reliquit quem Gotho de Cortebrona de eo tenebat qui Gostho predictum argentum pepigit annuatim redditurum et Hubertus si quid ad apreciandum argentum deerit de jam dicto redditu Gothoni et ecclesie si opus fuerit se responsurum promisit Cujus rei hi sunt testes Balduinus capellanus Guillelmus capellanus de Montemartyrum Hugo de Sircoquis Eustachius Mondols Arnoldus de Campains Guinemarus