Charter Document - 04850028

Charter Document - 04850028


Charter Number: 04850028
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1164
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus Adde abbatisse monasterii Sancti Dionysii de Monte martyrum cum ejus sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Desiderium quod ad religionis propositum animarum salutem pertinere monstratis sine aliqua esse dilatione complendum [arbitramur] eapropter dilecte in Domino filie vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium ab illustris memorie Ludovico rege et Adelaide regine uxoris sue assensu pro animarum suarum salute et peccatorum remissione constructum atque ditatum in quo divino mancipate estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communivimus in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in vestra ecclesia noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus conservetur atque in eodem loco per sanctimoniales honeste conversationis et vite laudabilis omnipotenti Domino de cetero serviatur et prefate moniales liberam eligendi abbatissam habeant facultatem nec aliqua persona eis per violentiam preponatur abbatissa etiam sive ipse sanctimoniales pro aliqua aliquando negligentia a suo penitus monasterio nullatenus expellantur nisi prius judicio legali sancte matris romane Ecclesie cujus patrocinio communite sunt dijudicate fuerint sed potius Parisiensis episcopi atque aliarum personarum religiosarum commonitione et consilio corrigantur Preterea quascumque possessiones et quecumque bona ab eodem rege sive regina seu aliis Dei fidelibus inpresentiarum juste et canonice possidetis aut in futurum concessione Pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis hujusmodi Deo propitio poteritis adipisci firma vobis et his que vobis successerint atque illibata permaneant in quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda Ecclesiam Sancti Dionysii in Monte martirum et decimam ad eamdem ecclesiam pertinentem cum appendiciis suis Ecclesiam de sancto Martirio cum vineis addendis et Morelli culturam quam Matheus prior comparavit a Warnerio de Portu villam que vocatur Mansionillum cum omnibus appendiciis suis duo molendina apud Clippiacum cum conclusione aque et molitura totius ville Parisius furnum unum cum omnibus consuetudinibus suis in silva Vulcenia quotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum domum Guerrici cum stationibus carnificum et vicariatu ejusdem domus terram Gemmardi que vocatur Puncta liberam et quietam piscaturam et terram in insula de Bersiliis ab omni consuetudine liberam apud Chelam arpenta pratorum decem in pago Silvanectensi apud Braium domum unam vineas et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam ita quod de carruca illa aut de aliis si plures Deo donante carrucatas habueritis nullam campipartem nullam consuetudinem tribuatis sicut ab illustri Francorum rege vobis concessum est et scripto suo firmatum in pago Stampensi villam que Torphorum dicitur cum omnibus appendiciis suis in pago Meledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda ab omni consuetudine liberam hospitem unum omni exactione equitatus hujusmodi liberum ut annonam vestram a Meleduno usque Parisius per Secanam ducat et si ipse non bene servierit mortuusve fuerit alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur in pago Gastinensi tres mansionillos cum terra et molendino [] appendiciis eorum Stampis furnum unum cum omnibus consuetudinibus apud Pratellum Holdeu villam prorsus liberam cum omnibus appendiciis suis quicquid etiam de feodo regis adipisci potueritis hoc et alia vobis a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus confirmamus viginti libras de cambitu parisiensi quas vobis Ludovicus filius Ludovici regis dedit et apud Bestisiacum decem arpenta pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili viridarium suum de Sancto Leodegario stagnum cum molendino plateam piscatorum que est inter domum carnificum et castellulum regis cappellam unam apud Bestisiacum et apud Boloniam quinque millia allecum quotannis omnem partem feudi venatorum regalium que contigerat Mathie circa Secanam et apud Vitriacum terram que fuit Galonis presbiteri ex feudo regis Parisius domum unam juxta parvum Pontem alteram juxta status carnificum in monte Savies vineam Boucardi et torcular in eadem cum una custodia vinearum apud Brumil quinque solidos census cum justicia medietatem unius vinee ex dono Gauterii de Booron custodiam vinearum in monte Martirum et omnes vineas quas ibi habebat quatuor solidos duos denarios census et ea que in Pomponia villa habetis capellam unam in Calvo Monticulo cum feudo Pagani Trencebisse et cum feudo Garsilie atque alodia fratris tui Eustachii et sororum tuarum dilecta in Christo filia Christiana abbatissa Cecilie videlicet et Hildebourgis Gozonem quoque hominem eorum et ea que ab illis tenebat undecim arpenta de pratis que vulgo Mareis apellantur ex dono Ludovici Francorum regis quidquid habuit in villa Barbariacum stagnum cum justicia et districtis omnibus pertinentiis suis terram quam Petrus Cocus in Barberiacum tenuit et que eidem Petro adjudicata fuit a Silvanectensi curia regis et quam idem eidem ecclesie rationabiliter dedit in Molendino regis[] modios frumenti et dimidium molitare vero quatuor modios et dimidium triginta libras in perpetuo habendas in teloneo carnificum sive unum sive plures Parisius habeant que ab eodem rege date sunt ecclesie vestre pro domo Werritii cambitoris et pro alia domo quam vos habebatis in vico parvi Pontis intra Insulam quas rex assensu Adde abbatisse et capituli in manu sua ad viam quamdam ampliandam accepit predicte vero triginta libre sunt in quatuor anni terminis persolvende scilicet in Natali Domini Pascha in festo Sancti Joannis et in festo Sancti Dionysii in unoquoque termino septem libras et decem solidos et quod Adda Abbatissa emit a Joanne de Miliaco quicquid videlicet habebat in villa de Memberviller Buxi Merlenval terram scilicet et campardum quicquid legitime possidebat per uxorem suam Bosseriam ex cujus parte ei provenerant filiabus suis et Adam de Viniaco de cujus feudo illud erat sine ulla reclamatione in posterum concedentibus illud etiam quod Adda abbatissa emit a Bartholomeo de Auvers apud Membervillier Buxi Merlenval et Auci in terram hospites et campartum que omnia Teonus de Nantolio ex cujus feudo erant et uxor jam dicti Bartholomei concessisse noscuntur et quod Philippus de Sancto Ionio abbatisse vendidit apud Toronfou et terram quam possidebat usque ad caminum petrosum et ecclesiam assensu Parisiensis episcopi a vobis constructam in villa que Burgum Regine appelatur sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus decimas a vobis presumat exigere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere seu quibus libet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur earum pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura salva in omnibus apostolice sedis auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrue emendaverit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi qualiter et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Locus signi Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus Ego[] Hostiensis episcopus Ego Benardus Portuensis episcopus Ego [] Albanensis episcopus Ego Hiacintus diaconus cardinalis Sancte Marie Ego Oddo diac card Sancti Nicolai in carcere Tulliano Ego Ardicio diac card Sancti Theodori Ego Boso diac card SS Cosme et Damiani Ego Cinthius diac card Sancti Adriani Ego Petrus diac card Sancti Eustachii juxta templum Ego Manfredus diac card Sancti Georgii ad velum aureum Ego Holbadus presbiter card tit Sancte Crucis in Hierusalem Ego Johannes presb card tit Sancte Anastasie Ego Albertus presb card tit Sancti Laurentii in Lucina Ego Guillelmus presb card tit Sancti Petri ad Vincula Datum Senonibus per manum Germani sancte romane Ecclesie subdiaconi et notarii VI kal Februarii indictione XI Incarnationis dominice anno millesimo centesimo sexagesimo tertio pontificatus vero domini Alexandri Pape tertii anno quinto