Charter Document - 04850026
Charter Number: | 04850026 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex videntes ab antecessoribus nostris monasterium Montis martyrum fundatum et dotatum et ibidem matris mee reginebonememorie Adelaidis cernentes sepulturam ad diligendum locum magis et magis provocamur et ex hoc potissimum quod virgines loci ad servicium Dei devotissime sunt Habebat eadem ecclesia quamdam terram apud Pontem Regine ubi frater meus bone memorie Philippus villam condidit et illam terram sibi necessariam ab ecclesia per manum Adde abbatisse accepit ad censum quo defuncto abbatissa et sorores ejusdem loci terram sibi et ecclesie restitui postularunt Notum itaque facimus universis presentibus et futuris quod ecclesie Montis martyrum et virginibus ibi Deo famulantibus terram suam apud Ponte Regine quietam sicut antea habuerant reddidimus et insuper ipsum conquestum quem ab Amabrico filio Mathei Belli fecerat et Herbergarium quod in conquestu fecerat in ea libertate quam ibidem Philippus habebat pro remissione peccatorum et salute anime ipsius et pro nobis et antecessoribus nostris in elemosinam donavimus et ad perpetuam stabilitatem scriptura et sigillo regio confirmari precepimus subter inscripto nostri nominis karactere Actum publice Parisius anno ab incarnatione Domini MCLV regni nostri XXIIII astantibus in palatio nostro quorum sub titulata sunt nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis