Charter Document - 04850025

Charter Document - 04850025


Charter Number: 04850025
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex et ci cunctis totius regni ecclesiis amorem debeamus et regimen multo affectuosius tamen nos oportet diligere ecclesiam Montis martyrum ubi patronus Francie beatus Dyonisius martirium suscepisse cognoscitur et inibifundatam ecclesiam pater meus rex Ludovicus magnifice dotavit ad serviendum Deo ibi assignans sacras virgines et mater mea regina Adelaidis monialis facta Deo spiritum et corpus tradidit sepulture Dictum ergo monasterium specialiter amplectentes notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod Theo de Nantholio terram et quicquid ex parte uxoris sue Dothe habebat apud Bollencort reddidit in manus nostras et de ipsa possessione sicut nobis reddita fuerat ecclesiam Montis martyrum investivimus et per manum Adele abbatisse saisivimus que sane de bonis ecclesie ipsi Theoni sex viginti lioras elargita est et quandam neptem Willermi Viarii recepit in sororem pro hac tali recompensatione Dotha et filio ejus Odone et Willermo patre et Amalrico fratre ejus laudantibus et consentientibus hanc ecclesie fieri donationem Ut autem hoc ratum sit et penitus inconcussum sigillo nostro presentem paginam muniri precepimus subter scripto karactere nostri nominis Actum publice Parisius anno Incarnati Verbi MCL