Charter Document - 04850024

Charter Document - 04850024


Charter Number: 04850024
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession
Date: 1158
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus omnibus futuris sicut et presentibus quia domui Montis martyrum et sororibus ibi Deo famulantibus in Vicenna mortuum nemus ad usum domus unam quadrigatam ad duos equos cotidie concessimus extra fossata bonorum hominum de Grandi Monte et servientes nostros inhibemus ne ministris monialium noceant injuste neque disturbent Quod ut ratum sit in posterum sigillo nostro muniri fecimus ascripto nominis nostri karactere Actum Parisius anno Dominice incarnationis millesimo centesimo LVIII