Charter Document - 04850022
Charter Number: | 04850022 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Royal Assent |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis presentibus atque futuris quod pro amore Dei et ecclesie de Monte martyrum quam nos et antecessores nostri pariter fundaverunt monialibus inibi Deo servientibus concessimus ut terram Guillermi Normanni quamcumque habet apud Barbariacum in vadiis accipiant et eam terram invadiare nulli alii concedimus Quod si eam vendere voluerit Guillermus emendi eam soli jam dicte ecclesie donamuspotestatem Ut ita cognitum sit et ratum habeatur in posterum sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere firmari et consignari precipimus Actum publice Parisius anno ab incarnatione Domini MCLVI