Charter Document - 04850020

Charter Document - 04850020


Charter Number: 04850020
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex [] Ex regie administrationis providencia debemus protectionem ecclesiis regni et omnibus servis Dei multoque amplius officiosi esse volumus circa tutelam sacrarum virginum que ex voto et professione Dei servicio obligate sunt et minus habent virium ad defensionem rerum suarum Hac racione multum intendentes et solliciti circa monasterium de Monte martirum quod de nostris et antecessorum nostrorum elemosinis fundatum esse dignoscitur notum facimus universis presentibus pariter et futuris quoniam quando reddidimus carnificibus Parisius ministerium suum et confirmavimus conventio fuit quod pro domo Guerrici cambitoris que est ad portam civitatis ubi et vendunt carnes monialibus de Monte martirum triginta libras parisienses annuatim ad quatuor terminos Natale scilicet Pascha festum sancti Joannis festum sancti Dionysii equaliter partitis porcionibus per septem libras et dimidiam persolvent juxta eamdem domum est platea quedam quam Harcherus cambitor eidem ecclesie donavit in elemosinam et nos ex regia benevolentia sororibus sepedictis triginta libras et plateam ad eam libertatem in qua Harcherus et antecessores sui eam habuerunt confirmavimus Quod ut ratum sit in posterum sigillo nostro muniri et nominis nostri caractere precepimus consignari Actum publice Parisius anno Dominice incarnacionis MCLV astantibus in palacio nostro quorum sub stipulata sunt nomina et signa Signum comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii