Charter Document - 04850019

Charter Document - 04850019


Charter Number: 04850019
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1154
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Amor Dei et votorum obligatio nos aliquando compulit ad sanctum Jacobum apostolum et patronum nostrum peregrinari Et dum essemus in itinere bone memorie Adelaidis regina Francie et mater nostra in sancta confessione migravit a seculo apud Montem martirum in colegio sanctarum feminarum quam sane abbaciam ipsa fundaverat et specialiter diligens dum adhuc vivebat villam quamdam de dote sua Barbariacum scilicet eodem loco donavit in elemosinam Quod donum ut concederemus per nostros et suos familiares nostre mandavit serenitati atque rogavit cujus precem exaudire et voluntatem facere convenientissimum nobis erat Sciant igitur universi presentes et futuri quod completa peregrinatione nostra sepulturam regine matris nostre voluimus videre et congregationem dominarum Montis martirum visitantes in earum capitulo multis presentibus Barbariacum villam stangnum cum justicia et districtis et cum omnibus pertinenciis quidquid scilicet ibidem habebamus pro genitoris nostri regis Ludovici et jam dicte regine matris nostre et fratris nostri regis Philippi animabus atque nostra in perpetuum ecclesie donavimus et regine donum concessimus et omnino ratum habuimus Ut hoc autem in posterum cognitum sit et inconcussum et ut omnis deinceps amoveatur calumpnia sigilli nostri auctoritate presentem paginam muniri et nominis nostri karactere consignari precepimus Actum publice Parisius anno ab incarnatione Domini millesimo CLIIII Astantibus in palacio nostro quorum sub titulata sunt nomina et signa S Comitis Teobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii