Charter Document - 04850016
Charter Number: | 04850016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego C Dei gracia sancti Dionisii Montis martyrum dicta abbatissa notum fieri volo instantibus atque futuris quod Robertus sacerdos de Ulmis pro remedio anime sue antecessorumque suorum domum quamdam Sancto Dyonisio nobisque dedit eo videlicet pacto ut qui predictam domum teneret in die anniversarii ejus scilicet XII Kal Decembris X solidos nobis persolveret Anno vero quo rex L signum sante crucis accepit predicta domus pre nimia egestate absque habitatore remansit quam assensu totius capituli precibusque etiam honestorum virorum parisiace civitatis cuidam matrone Adelaidis nomine ipsius Roberti cognate pro V solidis concessi ea ratione ut hunc censum ipsa vel heredes ejus post mortem ipsius quoquo anno persolvent Si vero hic census sicut dictum est non redderetur domus cum omni supellectili in manu ecclesie libere et absque omni calumnia reverteretur Hujus rei testes sunt ex parte nostra Durandus et Silvester sacerdotes Bernardus scriptor Henerius Bartholomeus Robertus carpentarius famuli