Charter Document - 04850007

Charter Document - 04850007


Charter Number: 04850007
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1137
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum fieri volimus cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod rogatu karissime uxoris nostre Adelaidis regine reddidi cuidam presbytero Galoni nomine cuncta que habebat apud Vitreacum scilicet quartam partem hereditatis sue quam frater suus Fulco de Succi illi abstulerat ex va demonia quam tenebat ea ratione ut prefatus clericus tota vita sua hereditatem suam absque calumnia teneat liberam et in festivitate Sancti Dionysii decem solidos unoquoque anno ecclesie ipsius sancti in Monte martyrum sanctisque monialibus ibidem Domino servientibus pro recognitione conferat postque discessum suum ex hac vita eamdem ecclesiam heredem rerum suarum faciat De hac vero re predictus clericus donum super altare Sancti Dionysii fecit in presentia karissime uxoris nostre Adelaidis regine filiorumque nostrorum et domine Christiane ipsius loci abbatisse totiusque conventus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne a posteris possit infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus Actum Parisius in palatio nostro publice anno Incarnati Verbi MCXXXVII regni nostri XXX concedente Ludovico filio nostro jam in regem sublimato anno III astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulphi Viromandorum comitis et dapiferi nostri S Gulielmi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis camerarii Data per manum Algrini cancellarii