Charter Document - 04850003
Charter Number: | 04850003 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1134 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum sublimatus notum fier volumus cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quod pro remedio anime mee et predecessorum nostrorum et prece et consilio karissime uxoris nostre Adelaidis regine ecclesiam et abbatiam in Monte qui Monsmartirum appellatur actore Deo construximus cui videlicet ecclesie et sanctimonialibus ibidem Domino famulantibus hec que subscripta sunt imperpetuum habenda et possidenda de rebus et possessionibus nostris annuente Ludovico filio nostro jam in regem sublimato donamus et concedimus Villam ante sanctum Clodoaudum sitam quevocatur Mansionillum cum omnibus appendiciis suis vineis et pratis et nemore ad suos et hominum suorum usus molendinum apud Clipiacum cum conclusione aque et molitura totius ville in civitate Parisius furnum quem ibi proprium habebamus cum omnibus consuetudinibus in silva quoque nostra que Vulcenia vocatur cotidie vehiculaturam unam mortuorum lignorum eis concessimus domum preterea Guerrici et stationes et fenestras ibi constructas et ejusdem terre vicariam predictis sanctimonialibus liberam prorsus ab omni consuetudine et quietam perpetuo habenda dedimus Omnibus siquidem innotescere volumus quod Guillelmo Silvanectensi cujus erat illius terre vicaria pro eadem vicaria statum unum inter veteres status carnificum et fenestras duas ex alia parte vie Parisius in commutationem donavimus Eisdem insuper sanctimonialibus dedimus hospites quatuor in foro nostro Parisius prorsus liberos ab omni excutione et quietos et terram quam emi a Teoberto filio Gemardi que vocatur Puncta liberam et quietam et piscaturam quam Parisius in Secana habebamus et terram in insula de Bercilliis ab omni consuetudine liberam Apud Chelam arpenta pratorum decem in pago Silvanectensi apud Braium domum unam et vineas quas ibi habebamus eternam uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam ita quod de carruca illa aut de aliis si plures Deo dante carrucas ibi habuerint nullam campi partem nullam consuetudinem unquam tribuant Dedimus etiam illis in pago Stampensi Villam que Tolfolium dicitur cum omnibus appendiciis in pago Milledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda ab omni exactione et consuetudine prorsus liberam et quietam hospitem quoque unum ab omni exactione equitatu et tallia liberum ut annonam earum a Mileduno usque Parisius per Secanam adducat eo scilicet pacto ut si eis bene non servierit mortuusve fuerit alius ad hoc opus idoneus eis restituatur in pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino [] omnibus eorum appendiciis quidquid etiam adipisci de feodo nostro poterunt in perpetuum concedinus Et Stampis furnum unum quem ibi proprium habebamus cum omnibus consuetudibus Apud Pratellum holdeum villam quam ibi edificavimus prorsus liberam cum omnibus appendiciis Sub silentio autem preterire non volumus quod pro domo Guerrici quam monachi beati Martini de Campis in manu sua habebant et pro ecclesia Montismartirum quam ipsi possidebant nos eisdem monachis ecclesiam beati Dionysii de Carcere quam in manu nostra propriam habebamus cum omnibus ejus appendiciis in commutationem donavimus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritateet nominus nostri karactere subter firmavimus Actum Parisius in palatio nostro publice anno incarnati Verbi MCXXXIIII regni nostri XXVII concedente Ludovico filio nostro jam in regem sublimato anno III Astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis et dapiferi nostri S Guillelmi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis camerarii Data per manum Stephani cancellari