Charter Document - 04840041

Charter Document - 04840041


Charter Number: 04840041
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

[] Officialis curie Carnotensis [] Noveritis quod in nostra presentia constitutus Johannes dictus de Metenone armiger quondam filius defuncti Almaurici de Metenone quondam militis confessus fuit dictum defunctum Almauricum pro anniversario ipsius Almaurici annuatim in ecclesia beati Petri de Metenone et prioratus ecclesie beate Marie de Metenone et ad altare beati Nicholai dicti prioratus de Metenone celebrando dedisse in perpetuam elemosinam videlicet presbitero qui pro tempore deservierit dicto altari tria sextaria bladi annui redditus et rectori dicte ecclesie sancti Petri unum sextarium bladi annui redditus et priori dicti prioratus unum sextarium bladi annui redditus percipienda a dictis presbiteris et priore quolibet anno in festo sancti Remigii in molendino quod fuit dicti Almaurici sito apud Sparnonem per manum illius qui pro tempore dictum molendinum tenebit Quam elemosinationem dictus Johannes ratam habuit et eam coram nobis voluit et concessit et promisit se eam tenere et observare et contra non venire Confessus etiam fuit dictus Johannes gagiavit et promisit se redditurum dictis presbiteris et priori vel eorum mandato infra instantem decollationem beati Johannis Baptiste Supponens se quantum ad hoc dictus Johannes juridiction curie Carnotensis sine advocatione alterius curie sive fori In cujus rei testimonium [] Datum anno Domini MCCL nono mense