Charter Document - 04840035
| Charter Number: | 04840035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Petrus presbiter et persona Sancti Hillarii de Seherpont [] Noveritis quod cum contentio seu controversia verteretur inter me nomine mee ecclesie predicte ex una parte et religiosum virum priorem de Methenone ex altera super decimis terrarum arabilium Guillelmi de Beu armigeri sitarum inter Seherpont et Provemont juxta nemus de Provemont quarum terrarum decimas dicebat ad me et ecclesiam meam predictam pertinere et meas esse nomine dicte ecclesie videlicet duas partes nomine abbatis et conventus beate Marie Columbensis qui sunt patroni dicte ecclesie quas duas partes receperam ad firmam seu ad admodiationem a dictis abbate et conventu et tertiam partem nomine ecclesie mee supradicte dicto priore contrarium asserente et dicente dictas decimas ad se et prioratu de Methenone sibi commissum pertinere et suas esse et etiam se et predecessores suos esse et diu fuisse in possessione percipiendi et habendi easdem Tandem inquisita a me super premissis a fide dignis et honestis diligentius veritate attendens et perpendens decimas dictarum terrarum ad dictum priorem nomine prioratus jam dicti pertinere et suas esse et eumdem priorem et predecessores suos esse et fuisse a tempore a quo non extat memoria in possessione percipiendi et habendi decimas supradictas et me et ecclesiam meam predictam nichil juris habere in eisdem Decimas dictarum terrarum in perpetuum quitavi et quito priori et prioratui supradicto volo et concedo quod dictus prior et successores sui decimas dictarum terrarum integre de cetero percipiant et habeant pacifice et quiete et de eis tanquam de suis suam facicent penitus voluntatem In cujus rei [] Actum anno Domini MCC quinquagesimo secundo mense novembri
