Charter Document - 04840032

Charter Document - 04840032


Charter Number: 04840032
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

[] Abbas beate Marie Columbensis [] Noveritis quod cum contentio seu controversia verteretur inter nos ex una parte et priorem de Metenone ex altera super decimis terrarum arabilium Guillelmi de Beu armigeri sitarum inter Seherpont et Proemont juxta nemus de Proemont quarum terrarum decimas dicibamus ad nos et ecclesiam nostram pertinere et nostras esse dicto priore contrarium asserente et dicente dictas decimas ad se et prioratum de Metenone sibi commissum pertinere et suas esse et etiam se et predecessores suos esse et diu fuisse in possessione percipiendi et habendi easdem Tandem inquisita a nobis super premissis diligentius veritate a fide dignis et honestis a quibus etiam super hoc recepimus sacramentum attendentes decimas dictarum terrarum ad dictum priorem nomine prioratus jam dicti pertinere et suas esse et eumdem priorem et predecessores suos esse et fuisse a tempore a quo non exstat memoria in possessione percipiendi decimas supradictas et nos vel ecclesiam nostram nichil juris habere in eisdem decimas dictarum terrarum predictis priori et prioratui imperpetuum quictavimus et quictamus volumus et concedimus quod dictus prior et successores sui decimas dictarum terrarum de cetero percipiant et habeant pacifice et quiete et de eis tanquam de suis sine contradictione qualibet suam possint facere penitus voluntatem In cujus rei [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense Julio