Charter Document - 04840027
Charter Number: | 04840027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Johannes de Maeroliis miles notum facio [] quod cum monachi beate Marie de Metenon consuevissent percipere duos solidos Carnotenses annui redditus super quamdam domum sitam prope herbergamentum meum de Insula que domus fuit quondam Ernandi dicti Sarcel de assensu et voluntate Alicie uxoris mee et liberorum meorum volui et concessi quod predicti monachi in excambium seu per mutationem et recompensationem dictorum duorum solidorum percipiant et habeant singulis annis tempore vendemiarum terciam partem cujusdam modii vini videlicet duas dozenas in pressorio meo de Insula de vino quod communiter lucrabitur dictum pressorium sine corruptione vel pejoratione aliqua Dicti vero monachi me et heredes meos quitaverunt de predictis duobus solidis pro recompensatione seu excambio supradicto concedentes quod ipsi anniversarium Simonis quondam patris mei et Helisendis matris mee facient annuatim In cujus rei testimonium et munimen dictis monachis tradidi presentes litteras sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense Julii