Charter Document - 04840026
| Charter Number: | 04840026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes de Maeroliis miles notum facio universis [] quod cum Hugo miles dominus de Metenone Agnetem filiam meam primogenitam duxisset in uxorem ego Johannes de Maeroliis miles eidem Hugoni dedi in maritagium cum predicta Agnete filia mea quicquid habebam in molendinis de Vado versus Petras videlicet medietatem per omnia ita tamen quod predicti Hugo et Agnes uxor ejus et eorum heredes sive alius vel alii quicumque dictam medietatem predictorum molendinorum possidebunt seu tenebunt monachis beate Marie de Metenon duo sextaria bladi annui redditus que Symon quondam avus meus eisdem monachis legaverat in elemosinam de illo eodemque blado quod lucrabunt in dicta molendina sine pejoratione vel permutatione aliqua singulis annis in festo beati Remigii reddere tenebuntur Quod si contigerit predicta molendina tradi ad admodiationem ille qui predicta molendina ad admodiationem tenebit erga dictos monachos fide media tenebitur quando ex parte ipsorum fuerit requisitus quod jam dictis monachis reddet predicta duo sextaria bladi de illo codemque blado quod communiter lucrabuntur dicta molendina sua sine separatione meloris vel adjunxcione pejoris singulis annis ad terminum supradictum Sepedicti vero monachi anniversarium meum et Alice uxoris mee post decessum nostrum una cum anniversario predicti Simonis avi mei et Agnetis uxoris sue singulis annis in perpetuum facere tenebuntur Hec autem omnia et singula prout superius sunt expressa et narrata voluerunt et concesserunt predicti Hugo et Agnes uxor ejus In quorum omnium et singulorum premissorum testimonium et munimen seu confirmacionem ego predictus Johannes de Maeroliis miles assensu et voluntate predicte Alice uxoris mee et predictus Hugo dominus de Metenon assensu et voluntate predicte Agnetis uxoris sue presentes litteras sigillis nostris fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense Julii
