Charter Document - 04840023

Charter Document - 04840023


Charter Number: 04840023
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

[] Officialis curie Carnotensis [] Noverint universi quod in nostra presentia constitutus et in jure Christianus dictus Cheverel prepositus de Meintenone quitavit coram nobis penitus et expresse de omnibus debitis mutuis querelis contractibus et contentionibus priorem de Meintenone et prioratum suum ejusdem loci et de omnibus aliis arreragiis retrohitis inter ipsum Christianum et dictum priorem et prioratum suum usque ad hodiernum diem exceptis viginti sex libris turonensibus in quibus dictus prior tenetur dicto Christiano per litteras religiosi viri abbatis Majoris monasterii Turonensis sicut in dictis litteris vidimus contineri Promittens fide media quod quando sibi satisfactum fuerit de dicta summa pecunie ipse Christianus dictas litteras abbati priori de Meintenone reddet sine aliqua contradictione Promisit insuper coram nobis [] Datum anno Domini MCCXL septimo die Sabbati ante epiphaniam Domini