Charter Document - 04840017

Charter Document - 04840017


Charter Number: 04840017
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

[] Officialis curie Carnotensis Noveritis quod Guarinus dictus de Pedagio de Roberticuria Robinus Cossart de Botigni et Jaquetus de Pratis de parrochia de Botigni in nostra presentia constituti vendiderunt clericis chori ecclesie Carnotensis medietatem cujusdam decime site in parrochia de Petris que dicitur decima de Morlu pro sexties viginti libris Carnotensibus de quibus dicti Guarinus Robinus et Jaquetus se tenuerunt integre et plenarie propagatis in pecunia numerata fide prestita corporali [] Auburgis vero uxor dicti Guarini et Johanna uxor dicti Jaqueli dictam vendicionem coram nobis voluerunt [] Et ad peticionem ipsarum Auburgis et Johanne et maritorum suorum predictorum dictos clericos de dicta medietate dicte decime investivimus Preterea Michael filius dicti Guarini primogenitus coram nobis in jure constitutus dictam venditionem voluit [] Preterea Johannes de Bosco miles primus dominus feodalis Johannes de Vacherezces secundus dominus feodalis et Symon de Changeio tercius dominus feodalis dicte decime dictam venditionem coram nobis voluerunt [] Nos autem de speciali et expresso mandato capituli Carnotensis penas quod sede vacante juridictio ordinaria residet et potestas predictam venditionem voluemus concedimus approbamus et eidem auctoritatem prestamus In cujus rei testimonium ad mandatum dicti capituli et ad petitionem omnium personarum predictarum presentes litteras dictis clericis chori ecclesie Carnotensis dedimus sigilli curie Carnotensis munimine roboratas Datum anno Domini millesimo CC quadragesimo tertio mense decembri