Charter Document - 04840005

Charter Document - 04840005


Charter Number: 04840005
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Amauricus miles dominus de Mestenone universis presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore Universitati vestre duximus memorandum quod nos divini amoris intuitu et gracie et anime nostre et nostrorum remedio et in recompensationem dampnorum a nobis monachis beate Marie de Mestenone factorum eisdem monachis aquam fluentem a loco juxta domum nostram fortem ubi aque diversas moventur in partes usque ad pontem de Breteschia in perpetuam dedimus elemosinam et concessimus liberaliter possidendam Ita tamen quod in eadem aqua dicti monachi si voluerint gortum poterunt vel piscaturam quamlibet exercere Preterea prenominate ecclesie monachis dedimus et concessimus in perpetuam elemosinam quinque bladi sextarios in molendino nostro de Mestenone in Natali singulis annis percipiendos duos videlicet pro anime fratris mei Willelmi remedio alios vero tres bladi sextarios ut in prefate ecclesie Orationibus et elemosinis partem habere mereamur Insuper decem solidos quos eidem monasterio dedit in elemosinam mater mea in prepositura de Ybreio annuatim in festo Sancti Albini recipiendos nos concessimus et confirmavimus Nos vero hanc elemosinam contra omnes pro posse nostro tenemur garandire Ne autem aliquis in posterum huic facto nostro valeat obviare vel aliquo modo dictos monachos molestare eis presentem paginam dedimus in testimonium sigilli nostri munimine roboratam Actum anno gracie MCC decimo mense Augusto