Charter Document - 04840004
Charter Number: | 04840004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Amauricus miles dominus de Mestenone omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit in domino salutem Universis presentibus et futuris notum facio quod Agnes mater mea in suprema egritudine sua mei et fratrum meorum et sororum assensu dedit et concessit in perpetuam elemosinam monachis beate Marie de Mestenum decem solidos annuatim reddendos in festo sancti Albini de decem libris quas in prepositura de Yvreio singulis annis capiebat ob anime sue et parentum suorum remedium Ego vero qui in matris mee defuncte jus processi sicut heres legitimus dictam elemosinam ab ipsa factam memorate ecclesie de Mestenone bona fide concessi et approbavi Quod ut ratum et firmum habeatur in perpetuum presens scriptum in testimonium notari feci et sigilli mei munimine roboravi Huic autem scripto ad preces nostras suum aposuit sigillum Robertus dominus de Yvreio Quem Robertum benigne exoravi quod ipse dictos denarios prefatis monachis reddi faciat de predictis decem libris ab illo homine qui redditas illarum decem librarum receperit annuatim Datum anno gracie MCCX mense Augusto