Charter Document - 04840003

Charter Document - 04840003


Charter Number: 04840003
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1169 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W[illelmus] Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in domino salutem Noverit universitas vestra quod querela que inter monachos de Mestenone et Ogerum ecclesie sancti Petri ejusdem ville presbiterum super minutis decimis de domo Johannis domini de Mestenone et parrochagio Nove Ville de Parco coram nobis vertebatur pacem et amicabilem in presentia nostra sortita est compositio Monachi siquidem de minutis decimis de domo prefati Johannis mediam partem habebunt et presbiter ecclesie sancti Petri alteram partem simicensu quem mihi reddere solebat Et hoc feci assensu Margarite uxoris mee et Simonis et Amaurici fratrum meorum et liter obtinebit Parrochagium autem Nove Ville de Parco totum habebunt monachi uno anno et presbiter similiter altero anno excepto hoc quod omnia corpora mortuorum sepelientur in atrio ecclesie sancti Petri quorum sepulturas monachi suo anno habebunt et presbiter ipsius ecclesie suo anno similiter Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentis scripti testimonio et sigilli nostri auctoritate confirmavimus