Charter Document - 04839007

Charter Document - 04839007


Charter Number: 04839007
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Symon de Monte forti notum fieri volo presentibus et futuris me cum iter Jherosolimitane peregrinationis aggressurus essem in proximo reddidisse et in perpetuam elemosinam concessisse monachis Sancti Thome Sparnonensis feriam unam habendam singulis annis in festo Sancti Ligerii in burgo Sancti Thome libere et quiete sicut eam habuerant per aliquos annos in tempore avi mei bone memorie Symonis quondam Comitis Ebroicensis excepto quod sanguinem quitavi eis et in perpetuam elemosinam concessi quem avus meus sibi retinuerat cum dictis monachis dictam feriam concessisset Habebunt autem omnes homines venientes ad eandem feriam liberum et quitum per terram meam commeatum in eundo et in redeundo securi Monachi vero de eadem feria quocunque die accident omnes consuetudines integre libere et quiete percipient propriis usibus profuturas Preterea conquerente R tunc priore dicte domus didici quod in mercatis Sparnonensibus et de Ellevilla quidam mercatores quos stallarios vocant in decimis mercatis que habet de elemosina mea et antecessorum meorum eis consuetudinem non redebant quam ementes et venditores reddere solent occasione stallagiorum que prepositi nostri Sparnonensis et de Barzella annuatim ab eis percipere consueverunt Quod iniquum esse propendens volui concessi et firmiter precepi quod in mercatis que monachis pro decima eveniunt nullus stallarius occasione stallagiorum inveniatur immunis a reddendis consuetudinibus quas alii qui stallarii non sunt reddere solent mercatores sed eas in mercatis suis integre monachis reddere teneantur Quod ut ratum sit scribi feci et sigilli mei ob custodiam pariter et memoriam communiri Actum fuit apud Sparnonem solempniter anno gratie MCCIIJ Testibus his de monachis Roberto priore dicte domus Ulrico priore Claustri Hannone sacrista Hugone cellarario Johanne Lepotier Gaufrido Alcoin et multis aliis