Charter Document - 04831002

Charter Document - 04831002


Charter Number: 04831002
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1114
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Ivo Carnotensis episcopus et Walterius archidiaconus notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod Willelmus abbas Sancti Martini Majoris Monasterii cum quibusdam monachis suis nostram adiit presentiam humiliter implorans quatinus ecclesie beati Martini concederamus ecclesiam de Hanchis quam Paganus beate Marie Carnotensis canonicus tenebat Predictus vero Paganus ibi veniens in manu nostra prefatam ecclesiam absolute dimisit Nos autem domni Willelmi abbatis et monachorum ejus precibus diligenter aurem accomodantes salvo jure ecclesie nostre petitioni eorum gratanter annuimus et supradictam ecclesiam sicut Paganus eam tenebat eis habendam et possidendam concessimus ipso Pagano intercedente et concedente et fratribus ejus Raherio Goscelino Guarino Amaurico concedentibus Idem vero Raherius frater Pagani qui ecclesie decimam laicali usurpatione tenebat minutas in presentia mea monachis dimittendo concessit decimas et decimam de culturis monachorum eis concessit habendam post sui discessum In hoc quoque dono capellam de Hildulphi Ponte cum ea parte terre et aque quam eis presens divisit eis perpetuo concessit habendam Nos etiam sicut presentialiter nominatim monachis tribuebatur annuimus ita etiam totum quod in futuro a predictis fratribus et ab aliis ibi aliquid habentibus promittebatur nominatim habendum caritative concessimus Hoc autem sunt que promissa sunt scilicet terra duorum boum et hospicia cum arpennis terre Hujus vero doni concessio facta est anno ab incarnatione domini millesimo CXIIII his presentibus quorum nomina subter scripsimus Ex parte episcopi et archidiaconi fuit Raimbaldus Vindocinnensis archidiaconus Ausgerus Blesensis archidiaconus Gualeranus canonicus Rainaldus ejus clericus Bernerius regius canonicus Radulphus regius cononicus episcopi camerarius Ex parte vero abbatis Willelmus prior Petrus Laidet Gilo et ejus filius Hilduinus Hugo hospitalarius De famulis Arroldus camerarius Paganus camerarius Landericus famulus prioris Sancelinus Petrus Burdo Hubertus Mainbodus Ego Paganus Almarici filius canonicus sancte Marie ecclesie de Hanchis et totius ad eamdem pertineatis quod ibidem jure hereditario possideo beatum Petrum ecclesiamque ejus Carnotensis cenobii annuentibus fratribus meis Raherio Joscelino Vuarino et Amalrico [] post mei obitus occasum heredem instituo [] Raherius vero senior frater meus quia nobiscum presens non fuit in capitulo ad peractionem hujus doni paucis diebus elapsis per suum artavum misit suum assensum super altare Sancti Petri [] Hec donatio confirmata est in capitulo Sancti Petri IIII idus aprilis die veneris anno MCVIII Philippo Francorum regnum gubernante Ivone Carnotis episcopalem cathedram sedente qui hoc donum sui assensus gratia auctorisavit Ad hujus []