Charter Document - 04830064
Charter Number: | 04830064 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis [] officialis Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod inter religiosos viros abbatem et conventum Majoris Monasterii et priorem et conventum Sancti Thome de Sparnone ex una parte et Guillelmum de Housso militem ex altera orta esset materia questionis super eo quod dicti religiosi dicebant quod dictus miles injuste levaverat decimas terrarum [] quarum dictus prior [] partem propriis expensis excolebat in reliqua vero parte religiosi predicti verum dominium censivam terragium et campi partem habebant alia vero pars erat infra metas parrochiarum in quibus dicti religiosi jus patronatus habebant [] dicto milite contrarium asserente [] Tandem comparentibus in jure coram nobis [] dictus miles confessus fuit se nullum jus habere percipiendi predictas decimas [] et dictas decimas totaliter resignavit [] Promisit etiam dictus miles se procurare quod Reginaldus Dardanne et Petrus de Housso armigeri de quorum feodo dicebat dictas decimas movere compositionem et concessionem [] concedent [] Constituti postea in jure coram nobis predicti Guillelmus miles Raginaldus et Petrus armigeri omnia concesserunt [] sub pena sexaginta librarum turonensium [] Nolumus autem quod per ea que in presentibus continentur presbitero parrochiali aliquod prejudicium generetur In cujus rei [] Datum anno Domini MCC septuagesimo die veneris in vigilia Sancte Crucis mense maio