Charter Document - 04830062
| Charter Number: | 04830062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quittance |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Henricus de Grandi prato miles dominus de Lyvriaco et Laura de Monteforti ejus uxor domina de Sparnone salutem in Domino Noverint universi quod cum religiosi viri prior et conventus Sancti Thome de Sparnone ordinis Majoris Monasterii essent et fuissent in possessione nomine suo et dicti prioratus quarumdam nundinarum et haberent nundinas predictas in burgo suo de Sparnone anno quolibet in festo beati Andree apostoli et nobis ex una parte et dictis priori et conventui ex altera videretur habito bonorum virorum consilio quod dicte nundine plus valerent si in castello de Sparnone existerent Tandem utilitate cujus libet partis considerata inter nos ex una parte et dictos religiosos ex altera actum fuit taliter et etiam ordinatum quod dicte nundine que in burgo dicti prioratus solebant esse ut dictum est erunt amodo et in perpetuum communes nobis et dictis priori et conventui in festo predicto in castello nostro de Sparnone tali modo quod dicti prior et conventus habebunt medietatem in omnibus que accident evenient die dictarum nundinarum vel post ipsas nundinas ratione dictarum nundinarum tam in costumis quam in omnibus emendis que pro bello seu sanguinis effusione evenient seu pro quolibet alio fore facto et nos similiter aliam medietatem hoc excepto quod nos nostrum pedagium die dictarum nundinarum habebimus et habere poterimus pacifice et quiete et alta justicia corporali que propter homicidium latrocinium vel aliud forefactum facienda in terra nostra evenerit nobis pacifice reservata Die vero dictarum nundinarum dicti prior et conventus habebunt et habere poterunt servientem suum cum serviente nostro seu prepositi nostri de Sparnone qui pro tempore erit propter costumas emendas et alia jura que die dictarum nundinarum accident evenient seu accidere vel evenire contigerit tam per manus servientis nostri seu prepositi quam per manus servientis dictorum religiosorum communiter percipienda et habenda Nos vero seu ballivi vel servientes nostri fore facta seu emendas fore factorum que evenire seu accidere contigerit in dictis nundinis quitare seu remittere alicui non poterimus nec super hiis componere sine assensu et voluntate prioris qui pro tempore erit in dicto prioratu nec aliquid aliud facere quin dictus prior habeat medietatem totius emolumenti quod de dictis forefactis seu emendis fore factorum contigerit evenire Nos vero Henricus et Laura predicti promittimus bona fide premissa dictis priori et prioratui defendere et garandizare contra omnes Nos enim Henricus predictus damus concedimus et prestamus predicte Laure uxori nostre potestatem et auctoritatem concedendi et auctorizandi omnia et singula supradicta Et quantum ad premissa tenenda et inviolabiliter observanda nos et heredes ac successores nostros specialiter obligamus promittentes nos in futurum contra promissa non venire seu aliquid de premissis In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo sexagesimo septimo mense decembris
