Charter Document - 04830057
Charter Number: | 04830057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in domino Noveritis quod in nostra presencia constituti Aubertus dictus Chaous et Agnes ejus uxor commorantes et manentes in quadam domo sita in castro Sparnonensi que fuit defuncti Simonis dicti Ribaldi parentis ipsius Agnetis confessi fuerunt coram nobis quod predicta domus movet de censiva prioris Sancti Thome de Sparnone et quod dicti Albertus et Agnes ejus uxor sunt et fuerant ex quo prime manserunt in dicta domo hospites ejusdem prioris et esse debent quamdiu ibidem mansionem fecerint promiserunt etiam coram nobis dicti Albertus et Agnes ipsius uxor quam quamdiu in dicta domo manebunt justiciabunt se per dictum priorem et eidem priori parebunt in omnibus sicut alii hospites ejusdem prioris faciunt seu facere consueverunt sine advocacione alterius dominii sive fori In cujus rei testimonium et munimen ad peticionem dictorum Alberti et ejus uxoris presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Datum anno domini MCCLV sexto die veneris post exaltationem Sancte Crucis