Charter Document - 04830048

Charter Document - 04830048


Charter Number: 04830048
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes de Maeroliis miles universis presentes litteras inspecturis salutem in domino Noverint universi quod cum Hugo dominus de Metenone miles Agnetem filiam meam primogenitam duxisset in uxorem ego Johannes de Maeroliis miles eidem Hugoni dedi in maritagium cum predicta Agnete filia mea quicquid habebam in molendinis de Vado versus Petras videlicet medietatem per omnia ita tamen quod predictus Hugo et Agnes uxor ejus et eorum heredes sive alius quicunque dictam medietatem dictorum molendinorum possidebunt presbitero qui pro tempore deserviet in capella de Houderpont unum sextarium bladi quod Simon quondam avus meus dicto presbitero de Houderpont legaverat in elemosinam pro anniversario suo annuatim faciendo de ipso eodemque blado quod lucrabuntur dicta molendina sine pejoratione aliqua singulis annis in festo beati Remigii reddere tenebuntur Quod si contigerit dicta molendina tradi ad ad modiationem ille qui predicta molendina ad modiationem tenebit erga supradictum presbiterum de Houderpont fide media tenebitur ipsi reddere unum sextarium bladi sicut divisum est supra ad supradictum terminum Presbiter vero qui pro tempore deserviet in capella de Houderpont anniversarium meum et Alicie uxoris mee post decessum nostrum una cum anniversario predicti Simonis avi mei et Agnetis uxoris sue singulis annis facere tenebitur Hec autem omnia prout superius sunt expressa et narrata voluerunt et concesserunt predicti Hugo et Agnes uxor ejus In quorum omnium premissorum et singulorum testimonium et munimen seu confirmationem ego predictus Johannes de Maeroliis miles et predictus Hugo miles et dominus de Metenone assensu et voluntate predictarum Alicie et Agnetis uxorum nostrarum presentes litteras sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari Actum anno domini millesimo CC quadragesimo octavo mense julii