Charter Document - 04830045

Charter Document - 04830045


Charter Number: 04830045
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Johannes comes Montisfortis notum facio presentibus et futuris quod cum in adjutorium hierosolimitane peregrinationis quam me facturus Deo volente proposueram religiosus vir Henricus tunc prior Sancti Thome Sparnonensis XL libras carnotenses michi liberaliter et caritative dedisset presentem cartulam duxi prefate domui et monachis indulgendam quod perpetue testificetur quod donum istud fuit gratiam et alia si qua idem Henricus temporibus suis nomine prioratus jam dicti michi fecit voluntaria fuisse non ex debito necessitatis extorta Volo enim et concedo et confirmo predictis monachis et hominibus sive hospitibus eorumdem libertates et immunitates quas antecessorum meorum temporibus habuerunt et quas antecessores mei eisdem concesserunt et easdem illibatas conservari precipio Nulli ergo heredum aut successorum meorum liceat dictos monachos aut homines eorum indebitis exactionibus gravari aut contra eos occasionem accipere malignandi Quod si quis fecerit si commonitus sicut justum fuerit non emendaverit pena que in carta antecessoris mei Almarici domini de Monteforti hujusmodi malefactoribus imposita fuisse dignoscitur presentis cartule infractori quicumque fuerit imponatur Quod ut ratum sit scribi feri et sigilli mei munimine firmavi Actum anno gracie MCCXL septimo mense marcio