Charter Document - 04830040

Charter Document - 04830040


Charter Number: 04830040
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Albertus decanus Sparnonis salutem in Domino Noveritis quod cum contencio verteretur inter religiosos viros abbatem et conventum Majoris Monasterii ex una parte et relictam Arnulphi Boulart de Sparnone ex altera auctoritate apostolica coram venerabili viro decano Turonensi [] super eo quod dicti abbas et conventus petebant a dicta relicta quamdam costumam que vocatur foragium vini quod ipsa vendiderat seu exposuerat ad vendendum in quadam domo sita apud Sparnonem inter domum monialium Alte Bruerie et domum Eustachii dicti Prive ante domum elemosine de Sparnone in decimo mercato contingente ad priorem et prioratum Sancti Thome de Sparnone petebant etiam [] a dicta relicta sexaginta solidos et decem denarios pro emenda quod ipsa dolia in quibus dictum vinum vendiderat non soluto dicto foragio [] defundavit cum secundum usum et consuetudinem usitatos in Sparnone illi qui dolium defundant non soluto foragio ad tantam emendam teneantur [] Tandem dicta relicta nolens subire calumpnie sacramentum dictum foragium scilicet quatuor denarios solvit priori de Sparnone [] Gagiavit etiam predictam emendam memorato priori [] promittens fide media in manu nostra prestita quod quocienscumque ipsa vendet vinum in dicta domo in dicto decimo mercato [] foragium dicto priori reddet In cujus rei testimonium [] anno Domini MCCXL quinto die veneris ante festum Beati Martini hyemalis