Charter Document - 04830036
| Charter Number: | 04830036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Droco de Reiseus miles salutem in vero salutari Que geruntur sub tempore ne labantur conlapsu temporis debent scripti memoria vel voce testium confirmari Sciant igitur omnes quorum aspectui presentabitur hec presens pagina quod ego de consensu et voluntate Jaqueline uxoris mee Symonis primogeniti mei et aliorum puerorum meorum in perpetuam elemosinam dedi liberaliter et concessi ecclesie beati Thome de Sparnone sex denarios censuales quos annuatim percipiebam super quadam pecia prati siti juxta granchiam de Hermereio quod pratum tenebat de me Johannes de Nigellis cum omni jure justitia redibitione et omni alia consuetudine michi debita pacifice possidendum Si autem in partibus illis me decedere contigerit cum fratribus ejusdem ecclesie corpus meum tradetur ecclesiastice sepulture cum eisdem participaturum in spiritualibus cum uxore mea et meis liberis habitare Quod ut firmum permaneat et stabile presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Datum anno gracie MCCXXXVI mense junio
