Charter Document - 04830035

Charter Document - 04830035


Charter Number: 04830035
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Drocho miles de Resieus universis presentes litteras inspecturis notum facio me voluisse et concessisse quoddam scambium factum inter priorem et conventum Sancti Thome de Sparnone ex una parte et Johannem de Nigeriis ex altera super quibusdam pratis quorum unum situm est in censiva mea juxta granchiam suam de Hermerai et aliud situm est aput Coudrai in censiva eorumdem salvis censibus utriusque partis Ita tamen quod ego Drocho a dictis monachis annuatim in festo Sancti Johannis Baptiste sex denarios tantum modo percipiam censuales et justiciam quam antea in dicto prato percipere consuevi Dicti vero monachi de prato de Coudrai a dicto Johanne de Nigeriis annuatim eodem festo sex similiter denarios percipient censuales et justiciam quam antea in dicto prato de Coudrai percipere consueverunt Hanc autem conventionem Jaquelina uxor mea spontanea nec coacta et Simon et Droinus filii mei voluerunt et concesserunt fide prestita corporali In cujus rei testimonium et munimen litteras presentes contuli dictis priori et conventui sigilli mei munimine roboratas Actum anno domini MCC tricesimo primo VII idus aprilis