Charter Document - 04830028

Charter Document - 04830028


Charter Number: 04830028
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentis pagine noticiam habituris ego Simon de Villa Nova miles notum facio quod de assensu et voluntate Ysabellis uxoris mee et Johannis filii mei primogeniti ac aliorum liberorum meorum dedi et concessi pro salute animarum patris et matris mee et aliorum antecessorum meorum in perpetuam clemosinam prioratui beati Thome de Sparnone duodecim denarios censuales quos percipiebam absque aliqua exactionis consuetudine in terra quam Philippus prior ejusdem loci a Simone dicto Furnerio comparavit que vocatur terra de Broscis de Villa Nova que fuit Simonis defuncti de Stagno Hujus modi autem emptionem et vendicionem aprobo et confirmo assensu et voluntate Ysabellis uxoris mee et Johannis filii mei primogeniti et aliorum liberorum meorum Eandem autem terram idem Simon comparaverat a Galeranno de Stagno et Garino Foriart quibus descenderat jure hereditario Quod ut ratum et stabile perseveret in futurum presentes litteras duxi sigilli mei munimine confirmandas Datum anno ab incarnatione domini MCCXX primo Mense aprilis