Charter Document - 04830026
| Charter Number: | 04830026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bartholomeus decanus Sparnonensis [] Notum facio quod Ligerius filius defuncti Gregorii de loco Sancti Thome de assensu et voluntate uxoris sue Ysabel et omnium puerorum suorum et Droco frater ejus assensu et voluntate uxoris sue Asceline et omnium puerorum suorum vendiderunt absolute domui Sancti Thome de Sparnone tria sextaria seminature terre que sita sunt apud Potinum Preterea ne per dicte uxoris super hanc terram vel dotalicii aliquid possint de cetero reclamare Ipse resignaverunt predictam terram in manu mea et fidem dederunt quod super hanc terram nichil de cetero reclamabunt et si forte [] Actum anno gracie MCC vicesimo primo
