Charter Document - 04830024

Charter Document - 04830024


Charter Number: 04830024
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Bartholomeus decanus Sparnonis universis presens scriptum inspecturis notum facio quod Galeranus de Stanno vendidit Philipo priori Sancti Thome de Sparnonc tria quarteria vinee que fuit de censiva dicti prioris et sita in cultura vinearum Sancti Thome Hanc autem vendicionem Maria uxor dicti Galerani coram me et coram pluribus benigniter concessit et quicquid in predicta vinea habebat in manu mea resignavit et iidem dedit quod super hanc vendicionem dotalicium ulla tenus de cetero reclamaret et si forte aliquis dictum priorem vel domum Sancti Thome super hanc vendicionem vexare voluerit ipsa tenetur per fidem suam hanc vendicionem salvis expensis dicto priori vel domui prenominate pro posse suo garantizare Et ut istud firmum teneatur ad utrius que partis peticionem presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Datum anno domini MCC vicesimo mense octobri