Charter Document - 04830020

Charter Document - 04830020


Charter Number: 04830020
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Theobaldus Dei gratia Columbensis abbas omnibus presentem paginam inspecturis notum facio quod coram domino Carnotensi episcopo R et coram nobis inter monachos de Esparlone et quendam burgensem de Novigento nomine R cognomine vero Juglet controversia quedam que inter eos vertebatur super decima cujusdam terre que sita est juxta Ulmetum quam decimam prefatus burgensis calumpniabatur tali modo pacificato est quod is prefatus burgensis quadraginta solidos Carnotensis monete a prefatis recepit monachis et sic decimam quam calumpniabatur omnino monachis quitavit Hoc autem concessit uxor illius Beatrix ex cujus parte ipse prefatam terram possidebat