Charter Document - 04830018
| Charter Number: | 04830018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod fratres capituli Sancti Thome de Sparnone et Robertus frater eorum dictus prior assensu capituli sui Michaeli juveni de Protheiis et uxori ejus et heredibus suis in perpetuum concesserunt unam areolam apud Protheias quam ipse Michael emit ab Ermensendi tenendam sub annuo censu duorum solidorum ita quod si nichil de terra eorum preter dictam areolam tenebit liber erit a corveiis et a talea et omni alia exactione nichil solvens preter dictum censum Nos vero fratres capituli Sancti Thome et ego Gaufridus dictus prior hunc concessionem et libertatem dicto Michaeli et uxori ejus et heredibus suis concedimus et areolam quandam que nobis reddebit per singulos annos quatuor denarios assensu communi ipsi Michaeli et uxori ejus et heredibus suis sub annuo censu duodecim denariorum ad agmentum areole predicte concedimus in perpetuum ita quod pro duobus illis areolis tres solidos ad festum Sancti Remigii nobis persolvet et sic liber erit quod de nullo alio preter quam de censu pretaxato nobis tenebitur obnoxius Et si forte aliquid de terra nostra preter areolas illas acquisierit ad consuetudines aliorum hominum de Protheiis illud tenebit Hujus rei testes sunt ex parte nostra Johannes Poher Gaufridus Berbuin Ex parte Michaelis Stephanus de Stanno Petrus Ernulfi Quod ut ratum habeatur presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno gracie millesimo cc decimo Kalendas maii
