Charter Document - 04830013
Charter Number: | 04830013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Symon comes Leicestrie dominus Montisfortis Notum facio universis tam presentibus quam futuris quod aidia quam habui de communibus hominibus Sparnonis ad ejusdem castri clausturam non fuit neque poterit esse ex debito neque ex necessitate immo fuit liberalis atque voluntaria Ut igitur hoc ratum sit nec possit malo instinctu per successionem heredum revocari presentem paginam sigilli nostri munimine confirmavi et caritatis intuitu communitati hominum Sparnonis presentavi Actum anno gratie MCCIX