Charter Document - 04830010
Charter Number: | 04830010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Simon comes Leicestrie dominus Montisfortis omnibus hominibus tam clericis quam laicis ad quos presentes littere pervenerint salutem Noverit universitas vestra me prudentium virorum consilio inquisitionem fecisse super decimam ville mee de Golio ad cujus ecclesie beneficium per rationem esse deberet Inquisitione autem hujus rei fideliter inspecta in veritate cognovi quod predicta decima ad ecclesiam Sancti Thome Sparnonensis ire debebat et sicut in tenore cartarum ejusdem loci monachorum quos de antecessoribus meis habent intellexi et audivi Inde est quod permisi illam prescriptam decimam ad jam dictam ecclesiam Sancti Thome Sparnonensis remanere Et ut hoc ratum et inconcussum fideliter teneatur impressione sigilli mei presentem paginam confirmavi his testibus Odone de Hadencuria [] de Scroniis militibus Reginaldo de Donopetro Vuillelmo sacerdote Sancti Petri Galeranno clerico ejus Vuillelmo tunc temporis priore Spernonis Hugone monacho Spernonis Actum anno ab incarnatione Domini millesimo CC septimo mense decembri