Charter Document - 04830006

Charter Document - 04830006


Charter Number: 04830006
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Symon de Monteforti notum facis presentibus ac futuris quod cum in adjutorium Hierosolamitane peregrinationis quam facturam Deo volente proposueram Robertus tunc prior sancti Thome Sparnonensis quadraginta libras libere et caritative michi dedisset presentem cartulam prefate domni monachorum duxi indulgendam que perpetue testificet donum istud et alia si que idem Robertus temporibus suis nomine prioratus sui michi fecit voluntaria fuisse et non ex debito necessitatis extorta Volo enim et concedo et confirmo predictis monachis et hominibus sive hospitibus eorumdem libertates et immunitates quas antecessorum meorum temporibus habuerunt et quas antecessores mei eisdem concesserant et easdem illibatas observari precipio Nulli ergo heredum aut successorum meorum liceat dictos monachos aut homines sive hospites eorum indebitis exactionibus gravare aut contra cos occasionem accipere malignandi Quod si quis fecerit si commonitus sicut justum fuerit non emendaverit pena que in carta antecessoris mei Almarici domini de Monteforti hujusmodi malefactoribus imposita fuisse dignoscitur presentis cartule infractori quicumque fuerit imponatur Quod ut ratum sit scribi feci et sigilli mei munimine firmavi Testibus hiis Simone de Gaseran Sevino Gorloen Hermoino de Bertoldicuria Petro Gorloen Phillippo Charbonel Actum solempniter apud Gambez anno dominice incarnationis MCC secundo