Charter Document - 04830004
Charter Number: | 04830004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1165 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Eva dicta abbatissa de Edera totusque ejusdem ecclesie conventus notum fieri volumus presentibus et futuris quod nos monachis sancti Thome Sparnonensis et presbitero de Gaseran pro decima molendini nostri de Chaufor quod situm est apud Gaseran dimidium modium bladi annis singulis debemus quem nos eis a quocunque dictum molendinum tenebitur reddi faciemus terminis istis in natale domini duos sextarios in pascha duos in nativitate Sancti Johannis duos Quociens autem sive a domino Symone de Gaseran qui modo dictum molendinum nostra voluntate tenet sive a nobis ad firmam tradetur firmarius dictis monachis in festo Sancti Petri ad vincla fidem et bonam securitatem faciet quod eis de pretaxata annona dictis terminis satisfaciet Quod ut ratum sit scribi fecimus et sigillo capituli nostri ob custodiam pariter et memoriam communiri