Charter Document - 04830003
| Charter Number: | 04830003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1140 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gracia rex Francorum et dux Aquitanorum Notum facimus tam futuris quam presentibus quod nos pro remedio peccatorum nostrorum monachis Sancti Thome Sparnonensis usuagium suum in silva nostra que Equiligna dicitur perpetuo habendum libere et quiete concedimus et confirmamus mortuum scilicet nemus et omnia ligna que terre jacentia reperta fuerint quocunque modo ceciderint ad conburendum et de vivo nemore quantumcunque sibi opus fuerit ad edificandum tam in predicta domo quam in granchiis ad eandem domum pertinentibus In nemoribus autem quorum alterum Campus Gauden alterum Diluvium vocatur quantumcunque sibi opus ad omnes usus domus sue et granchie sue de Hermeriaco eis concedimus et confirmamus Et preter hoc concedimus eis potestatem habendi et pascendi equas suas in jam dicta silva Equiligne et ducendi et reducendi sicut sibi viderint oportunum Preterea in custodia nostra recepimus predictam domum Sparnonensem et quicquid ipsa vel alie ecclesie Majoris Monasterii in potestate nostra habent vel in posterum legaliter sunt habiture Quod ne possit oblivione deleri vel a posteris nostris aliquatenus infirmari scripto annotari precepimus et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus Actum Parisius publice anno verbi incarnati MCXL regni nostri octavo Astantibus in palacio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Willelmi buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum [hic monogramma Regis] Cadulci cancellarii
