Charter Document - 04830002

Charter Document - 04830002


Charter Number: 04830002
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1114
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Ivo Carnotensis episcopus et Walterius archidiaconus notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod Willelmus abbas Sancti Martini Majoris Monasterii cum quibusdam monachis suis nostram adiit presentiam humiliter inplorans quatenus ecclesie beati Martini concederemus hoc quod Paganus beate Marie Carnotensis canonicus in ecclesia de Hanchis tenebat Predictus vero Paganus ibi veniens in manu nostra quod in prefata tenebat ecclesia absolute dimisit Nos autem domni Willelmi abbatis et monachorum ejus precibus diligenter aurem accommodantes salvo jure ecclesie nostre petitioni eorum gratanter annuimus et quod Paganus in supradicta ecclesia tenuerat eis habendum et possidendum concessimus ipso Pagano intercedente et concedente et fratribus ejus concedentibus Raherius vero frater Pagani qui ecclesie decimam laicali usurpatione tenebat minutas in presentia mea monachis dimittendo concessit decimas et decimam de culturis monachorum eis concessit habendum post sui discessum In hoc quoque dono capellam de Hidulphi Ponte cum ea parte terre et aque quam eis presens divisit eis perpetuo concessit habendam Nos etiam sicut quod presentialiter nominatim monachis tribuebatur annuimus ita etiam totum quod in futuro a predictis fratribus et ab aliis ibi aliquid habentibus promittebatur nominatim habendum caritative concessimus Hujus vero doni concessio facta est anno ab incarnatione domini millesimo CXIIII his adstantibus quorum nomina subter scripsimus Ex parte episcopi et archidiaconi fuit Raimbaldus Vindocinensis archidiaconus et Ausgerius Blesensis archidiaconus Galerannus canonicus Raginaldus ejus clericus Bernerius regis canonicus Radulfus regis canonicus episcopi camerarius Ex parte vero abbatis Willelmus prior Petrus Laidet Gilo Ansiglini Helduinus Hugo hospitalarius De famulis Arroldus cubicularius Paganus Landricus Sancelinus Petrus Burdo Hubertus Mainbodus Hec autem sunt que promissa sunt scilicet terra duorum boum et hospicia cum aripennis terre decem fuit que talis convenientia inter monachos et ipsum ut monachi de Hancis non concederent monachis de Sparnone recipere ad sepeliendum aliquem de Sparnonensibus qui omnes per consuetudinem sepeliantur apud Hanchas preter milites et servientes eorum nisi per ipsius consilium nec ipse concederet nisi per consilium eorum Hanc autem convenientiam dixit se ideo a monachis requisisse ne propter familiaritatem monachorum utrorumque qui unum sunt perderet ecclesia de Hanchis jus antiquum