Charter Document - 04830001

Charter Document - 04830001


Charter Number: 04830001
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1052 - 1053
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Henrici regis anno XXI confirmatio de hiis que nobis dedit Amalricus miles Quisquis fidelium ardore succensus adimplinde preceptionis evangelice qua cuncti divitias habentes misericorder admonentur de mammona iniquitatis facere sibi amicos a quibus cum defecerint in eterna tabernacula recipiantur omnium necessitatibus communicare studuerit indigentium ut deficiens ab hujus modi amicis in mansiones excipiatur eternas noverit se indubitanter non solum a sui receptione non esse frustrandum sed etiam ab omnipotenti Deo se esse inter gloriosiores beatitudinis eterne premia percepturum Hac igitur salubri consideratione ego Amalricus miles sollicitatus necessarium duxi aliquid ex hiis que temporaliter accepi beneficientie munere conferre pauperibus in presenti quod post tempus in eterna retributione centena merear multiplicatione recipere Quod ut probabilius fieri possit eorum potius disposui procurare subsidia qui sunt pauperes spiritu quorum juxta veritatis vocem regnum dinoscitur esse celorum qui ut Xristi servitio liberius expeditiusque vacarent propriis abrenuntiantes facultatibus voluntariam subiere paupertatem Igitur fratribus hiis qui in Turonensi cenobio quod Majus Monasterium dicitur omnipotenti Deo pro posse sub Alberto abbate famulantur quemdam locum majorum meorum successione michi contingintem in Carnotensi pago situm nomine Seincurtem in honore Sancte Trinitatis constructum cum omnibus sibi subjectis rebus quas dedimus vel quas dienceps per nos vel per alios in jus ipsius loci divina pietas transferre voluerit voluntate et assensu auctoritatis mee conjugis nomine Bertredis nec non et filiorum meorum Simonis videlicet atque Mainerii et concedens annuo et annuens concedo jure perpetuo possidendum quatenus eorum qui elemosinis divine majestati placuerunt mereamur adjungi consortio Ut autem quantitatis sive integritatis earumdem rerum quas jam prefato loco contulimus omnis propellatur ambiguitas earum nomina huic scripto inserere jussimus Id est ecclesiam de Olmetis cum omni integritate et ecclesiam de Proeis similiter cum omni integritate nec non et casam ecclesie de Hilmaretis et casam ecclesie de Gaserenco et casam ecclesie de Raimboleto et quidquid respicit ad villam cui Seincurtis nomen est infra flumen quod vocatur Tahu cum vineis pratis molendinis terris cultis et incultis servis et ancillis qui inibi commorantur et qui ad eumdem locum pertinent preterea unum stagnum et unum alnetum nec non et decimam mearum equarum et decimam recte re debitionis cujuscumque rei que de Sparrone castro exire videtur Altare vero de Gaseranco et altare de Raimboleto cum medietate ville de Proeis post meum a seculo discessum eodem loco delegando confero jure perpetuo possidenda annuentibus meis filiis Simone videlicet atque Mainerio Et quidquid jam sepe dicto loco tribuo liberum ab omni consuetudine exactionis vel vicarie seu ceterorum vectigalium facio ita ut ab hodierna die nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate infra hujus loci potestatem ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones faciendas aut homines ipsius loci distringendos aut fide jussores tollendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris nec futuris temporibus ingredi audeat sed sine ulla vel mea vel cujusquam successorum meorum contradictione liceat supradicte congregationi Sancti Martini Majoris Monasterii suisque successoribus cum abbatibus qui eis pro tempore preerunt predictum locum cum omnibus sibi subjectis rebus sub suc tuitionis defensione jure perpetuo possidere et quidquid inde agendum decreverint potestatem habeant faciendi ordinandi et qualitercumque eis placuerit meliusque visum fuerit disponendi tam presentibus quam futuris temporibus Et ut hec nostre elemosine testamentum per cuncta annorum curricula vigorem perpetuitatis obtinendo ab omnibus credatur atque diligentius conservetur Henricus divina ordinante providentia rex Francorum augustus per nostram deprecationem sua auctoritate firmavit et sue dignitatis sigillo consignare fecit nec non et fidelibus suis quorum nomina subscripta sunt corroborandum tradidit Si quis autem quod absit ex heredibus nostris vel alia quelibet cujuscumque ordinis et potestatis persona diabolice suggestionis instinctu huic elemosine testamento in ferre calumpniam temptaverit et prave voluntatis effectum justicia convictus obtinere non valeat et regi qui pro tempore fuerit auri libras decem coactus exolvat Signum H Gloriosissimi Regis S Ainrici regis S Amalrici S Simonis filii ejus S Mainerii filii ejus S Tetbaldi comitis S Odonis fratris regis S Galeranni comitis S Hescelini Parisiace urbis episcopi S Guazonis de Drocis S Nivardi de Monteforti S Hervei de Galerdone S Avisgodi S Gualterii de Vileta S Radulfi de Vachereta S Rotberti clerici Guiscelinus notarius ad vicem Balduini recognovit Data anno XXI regnante Henrico gloriosissimo rege indictione VI Actum apud Stampas Deo gratias