Charter Document - 04821109

Charter Document - 04821109


Charter Number: 04821109
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis capitulum ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis Parisiensis dioecesis eternam in Vero Salutari salutem Ad reformandum in melius ecclesie nostre statutum et ut inter nos et alias personas ejusdem ecclesie modernas et posteras omnis turbacionis dissensionis et scandali occasione sublata pacis et concordie unitas illius qui pacis est amator et actor favente clementia vigeat sollicitis et efficacibus studiis intendentes quia in ecclesia ipsa determinatum tempus certusve terminus nullatenus habebatur in quo seu infra quod canonici capicerius capellani et alii beneficiati ejusdem ecclesie grossos fructus beneficiorum suorum que in in eadem ecclesia obtinent lucrari et suos facere cum integritate deberent propter quod inter personas ejusdem ecclesie et executores testamentorum seu ultimarum voluntatum decedentium non nunquam dissensiones et scandala imminebant nos ad omnis dissensionis materiam amputandam in presenti generali capitulo in hoc festo Trinitatis Domini anno ejusdem millesimo tricesimo sexto propter hoc specialiter celebrato vocatis et presentibus omnibus qui debuerunt voluerunt et potuerunt commode interesse de communi concordia et consensu statuimus et statuto perpetuo ordinamus quod quicumque canonicus capellanus vel beneficiatus ejusdem ecclesie usque ad diem festi Nativitatis Beati Johannis Baptiste in ortu solis vixerit tunc [] grossos fructus beneficii sui tocius anni sequentis usque ad eamdem horam dicti predicti festi anno revoluto eo ipso integre sit lucratus facta tamen residencia inibi consueta iidemque fructus prefato canonico capellano vel beneficiato die et hora predictis in humanis agenti tanquam sui effecti de jure sive cedat sive decedat post modum nichilominus debeantur Capellani vero aut alii quicumque annualia beneficiorum vacancium in eadem ecclesia ex consuetudine vel statuto aut indulto vel aliter erunt quomodo libet percepturi annualia ipsa die et hora Nativitatis predicte anno revoluto integre et sine difficultate qualibet percipere incipient et levare Si autem aliquem quatuor capellanorum ejusdem ecclesie annualia percipere solitorum cedere aut dicedere contigerit antequam annus revolutus existat de annuali predicto pro toto anno ad eum integre pertinente testari aut aliter pro voluntate sua polerit ordinare Supplicamus igitur venerando patri domino Parisiensi episcopo ut statuto et ordinacioni hujusmodi suum prebeat assensum eaque auctoritate ordinaria approbare et confirmare dignetur Supplicamus eciam serenissimo principi domino Philippo Dei gracia Regi Francie illustri patrono nostro ut statutum et ordinacionem predicta rata et grata habere eisque suum impertire dignetur assensum In testimonium vero premissorum presentem paginam sigillo predicti capituli concordia communi duximus sigillandum